Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.28.1 Cic. Fam. 11.28.5 (English) >>Cic. Fam. 11.28.8

11.28.3 possum igitur qui omnis voluerim incolumis eum a quo id impetratum est perisse non indignari? cum praesertim idem homines illi et invidiae et exitio fuerint. 'plecteris ergo' inquiunt 'quoniam factum nostrum improbare audes.' O superbiam inauditam alios in facinore gloriari, aliis ne dolore quidem impunite licere! at haec etiam servis semper libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio ; quae nunc, ut quidem isti dictitant, 'libertatis auctores' metu nobis extorquere conantur. 11.28.4 sed nihil agunt ; nullius umquam periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam ; numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi. sed quid mihi suscensent, si id opto ut paeniteat eos sui facti? cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam. 'at debeo pro civili parte rem p. velle salvam.' id quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo. 11.28.5 qua re maiorem in modum te rogo ut rem potiorem oratione ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum improbis esse posse. an quod adulescens praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata commutem ac me ipse retexam? non faciam neque quod displiceat committam, praeterquam quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem casum. quod si aliter essem animatus, numquam quod facerem negarem, ne et in peccando improbus et in dissimulando timidus ac vanus existimarer.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.28.1 Cic. Fam. 11.28.5 (English) >>Cic. Fam. 11.28.8

Powered by PhiloLogic